라틴어 문장 검색

(8) Ad hoc quod obicitur de causa somniorum, de plano videtur mihi esse concedendum, maxime de somniis, quae fiunt per imaginarias visiones.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 12:1)
Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:4)
Denique pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et bibliothecis ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes, tibiaeque et histrionici gestus instrumenta non levia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 18:2)
Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus, Epigonum et Eusebium, nec professionem nec dignitatem ostendens, aliquotiens increpabat, aequisoni his magna quaerebantur industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Cilicia philosophus ducitur, et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset, promittentes armorum, si novae res agitari coepissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 17:1)
Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter accrescens, Alamannorum reges et populi formidantes, per oratores quos videtis, summissis cervicibus, concessionem praeteritorum poscunt et pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:1)
Quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes, metuque rei peractae volucriter congregati, precibus et humilitate suprema, petiere missis oratoribus pacem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 12:1)
Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:1)
Eique tandem aruspicinae peritus, Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris (ut aiebat ipse) praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 2:1)
Erat tamen pro nobis numen dei caelestis aeternum, et Persae praeter sperata priores, super fundanda pace oratores Surenam et optimatem alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 5:1)
Qua humanitate Cylaces et illecti, missis oratoribus ad Valentem, auxilium eundemque Papam sibi regem tribui poposcerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 9:2)
Quod ubi Firmo levi rumore, dein apertis est indiciis cognitum, spectatissimi ducis adventu praestrictus, veniam cum concessione praeteritorum, missis oratoribus poscebat et scriptis, docentibus eum non sponte sua ad id erupisse, quod norat scelestum, sed Romani iniquitate grassante licentius, ut monstrare pollicebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 8:1)
Hanc professionem oratorum forensium, πολιτικῆσ μορίου εἴδωλον (id est civilitatis particulae umbram) vel adulationis partem quartam esse definit Platonis, Epicurus autem κακοτεχνίαν nominans inter artes numerat malas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 3:1)
Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam (qui locus in Euboea est) perorantem, idem Demosthenes, Academia cum Platone relicta, sectatus est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 5:1)
si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum (verbo tenus) quaesierit oratorem, omnes confestim Marcianos appellari se fingunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 17:2)
Itaque duce Alavivo ripas occupavere Danubii, missisque oratoribus ad Valentem, suscipi se humili prece poscebant, et quiete victuros se pollicentes, et daturos (si res flagitasset) auxilia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION